- ENTYPA Simulacra
- ENTYPA SimulacraGraece ἔντυπα, quae intus depressa sunt et incisa, sicut contra ἔκτυπα, quae prominent exstantque: quorum haec ad Sculpturam, illa ad Scalpturam pertinent. Scalpturae enim proprie Entypae sunt, quae impressas et refugientes in cavo praeferunt figuras.Unde εντύπωμα de gemmis signatoriis, dixit Clemens, quae cavatae sunt. Vide hic passim, et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 1100.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.